- ORPHEI Caput
- ORPHEI Caputinter vetera Oracula memoratur Philostrato Lemnio non solum l. 4. de Vita Apollonii, verum etiam in Heroicis, et quidem in Philoctete, ubi verba Latine sic habent: Illinc Diomedes elt Neoptolemus ad Troiam volentem adduxêre, cum pro universis Graecis ei supplicâssent, oraculumque de arcubus ex Lesbo, ut ait, profectum recitâssent. Uti enim Achivos ait ex domesticis oraculis, Dodonaeo scil. et Pythico, et quaecumque Boeotica sive Phocica probarentur, vaticinia. Lesbô autem haud procul ab Ilio distante, ad oraculum illic exsistens miserunt. Dabat autem responsa ex Orpheo: Caput enim post mulierum facinus Lesbô appulsum rupem habitavit, et in cava humo ἐχρησμῴδει vaticinabatur. Unde Lesbii coeterique Aeoles atque his finitimi Iones, ipso ad vaticinia utebantur. Responsa autem huius oraculi et Babylona accersebantur. Multa etenim Persarum quoque Regi caput hoc cecinit: Cyroque vetusto editum inde oraculum ferunt, τὰ ἐμὰ, ὦ Κύρε, σάκτλ. Mea, ô Cyre, tua etc. Quae quâ hominum imposturâ contigerint, pluribus erudite edisserit Anton. van Dalen de Oraculis Ethnicorum Dissertat. II. p. 292. et seqq. Vide infra Orpheus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.